monumenta.ch > Augustinus > sectio 14 > bnf6797.487 > csg211.158 > sectio 59 > ad Hebraeos, 460 > bkeCod.16.153v > bnf8907.601 > ad Romanos, 2 > sectio 123 > Ioannes, 19 > bavPal.lat.1572.11 > bkeCod.16.6v > sectio 1 > bnf15046.193 > uwbM.p.th.q.1a.15 > bnf8672.38 > csg899.34 > bnfGrec107.999 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 41
Qui tales sunt, non pertinent ad me. Nam ego nolo hac et illac dividi in pollutione luti. Quomodo? Cum his esse volo, qui me pura poenitentia intelligunt; ubi me etiam adiungo humanae corruptibilitati, quia eam volo purgare. Qui autem me nolunt suscipere, illos a me abiicio, nolens esse cum eis; quia nulla pars mihi cum illis est, quia sunt in parte stultae ignorantiae me intelligere nolentes, et quoniam nolo esse in opere quod pertinet ad conglutinationem obduratae perversitatis: quod est ad mortem.